PLOSTELLUM Poenicum

PLOSTELLUM Poenicum
PLOSTELLUM Poenicum
apud Varronem de Re Rust. l. 1. c. 52. tamquam a Poenis inventum, qui ex Chananaea venerant, plaustrum erat rotis instructum, quô ad triturandum olim in Hispania citeriore alibique utebantur. Factum id fuit ex assibus seu asseribus dentatis, cum orbiculis, i. e. rotulis, ut idem addit; in eo autem sedit aliquis, atque agitavit, quae trahebant iumenta. Meminit eorundem Hieronymnus in Esaiam, c. 25. Sunt carpenta ferrata, rotis per medium in serrarum modum se volventibus; quaestipulam conterunt et comminuunt in paleas. Etc. 28. Quae (plaustrorum rotae) in serrarum similitudinem ferreae circumaguntur et trahuntur super demessas segetes. Item, Triticum, de quo efficitur panis: rotis ferreis teritur et omnis eius stipula comminuitur in paleas. Sic Cyrillus in Esaiam c. 45. postquam in Aegypto triticum dixit boum ungulis triturari, Alibi, ait, ἁμάξαις χρώμενοι καὶ τροχοῖς πριςτηροειδέςι ἀυτὸ δὴ τοῦτο μεμελετήκαςι κατορθοῦν, Plaustris et rotis serratis utentes id ipsum praestant. Ab Esaia namque saepe ad huiusmodi plaustra allusum est, si Interpretes sequimur. Ita enim habet Graeca Editio, Esaiae c. 25. v. 10. Καταπατηθήςεται ἡ Μωαβίτις, ὂν πρόπον πατοῦςιν ἅλωνα ἐν ἁμάξαις. Et Romana, Triturabitur Moab sub eo, sicut teruntur paleae in plaustro. Et Esaiae c. 28. v. 27. Οὐδὲ τροχὸς ἁμάξης περιάξει ἐπὶ τὸ κύμινον, ubi Romana, Neque rota plaustri super cuminum circumibit. Et de pane, v. 28. Neque vexabit eum rota plaustri. Et Esaiae c. 41. v. 15. Ἐπόιηςά ςε, ὡς τροχούς ἁμάξης ἀλοῶντας. Et Vulgata, Ego posui te, quasi plaustrum triturans. Neque multo aliter Syra ac Arabica. Sed, utut omnes hos locos, qui citati sunt, praestare difficile sit, certum tamen est de his plaustris agi, c. 28. v. 27. et 28. Et quidem, cum grana quaevis baculô olim excuterentur, uti constat ex Iudicum c. 6. v. 11. et Ruthae c. 2. v. 17. aetate Esaiae iam distinctio haec in usu fuit, ut debiliora semina baculô more priscô excuterentur, panis vero, id est, triticum, rotâ plaustri contereretur. Ita enim Esai. d. l. Nam non tribulâ trituratur melanthium, aut rota plaustri super cyminum versatur, sed baculô excutitur melanthium, et cyminum virga. Panis vero comminuitur quia non in perpetuum pergit triturare ipsum, ubi quassit rota plaustri sui, equitibus suis non comminuit ipsum etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. Quomodo vero ab hoc Plostello differat tribuli genus, quod πιεςτήριον Graeci, h. e. pressorium instrumentum, Hebraei morag, appellaverunt, ut videre est Esaiae c. 41. v. 15. dicetur infra ubi de Tribulo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • POENICUM seu POENICIUM plostellum; apud Varronem — l. 1. RR. 6. 52. de quo supra, in voce Plostellum, idem quod Punicum est. Sic in veter. Inscr. BELLO POENICIO, i. e. punicô. Poeni nempe, e Phoenicia oriundi, unde Sarrâ, h. e. Tyrô eos arcessit Ennius; Phoenices autem non φοίνικες modo, sed et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Threshing-board — A threshing board is an obsolete farm implement used to separate cereals from their straw; that is, to thresh. It is a thick board, made with a variety of slats, with a shape between rectangular and trapezoidal, with the frontal part somewhat… …   Wikipedia

  • GRANA — quatuor modis a Vett. excussa ac extrita. Primo enim virgis et flagellis, ea ex folliculis excutiebant, Columella l. 2. c. 21. Quo modo non nisi debiliora semina Iudaeos excussisle, docet Hier. in Ies. c. 28. v. 27. nempe Prophetae huius aetate,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AGRICULTURAL LAND-MANAGEMENT METHODS AND IMPLEMENTS IN ANCIENT EREẒ ISRAEL — Ereẓ Israel is a small country with a topographically fragmented territory, each geographical region having a distinctive character of its own. These regions include: the coastal plain, the lowlands, the hilly country, the inland valleys, the… …   Encyclopedia of Judaism

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”